2 Chronicles 12

. RAB. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis. . Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicae fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suae tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de coelestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quorum sonoritatem velut scutorum aereorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto aes auro vilius, tanto inferior est eloquentia verae sapientiae fructu. Unde: Prov. 14.. . Qui superius Roboam et filios Juda de peccatis arguebat. Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra praeceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit. .
Copyright information for VulgGlossa